

Epistola ad Galatas*
Caput 6: Versus 10
Dum tempus.Tempus seminandi est praesens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde:Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari[Joan. 9.].Ad omnes.Omnibus impendenda est misericordia. In quo praeponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus:Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros[Luc. 6.]; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat.